Higher revision available You are viewing revision 1 of this document. A higher revision of this document has been published: Revision 2.
[12r]
Vitae curriculum
Arthurii Schopenhaueri, Phil: Doct:

Naturam expelles furca, tamen usque recurret.

[...]

[26r]

[...] Anno MDCCCIX, quum legitimam
aetatem implevissem, mater patrimonium
mihi tradidit, i. e. bonorum a patre
relictorum, quantum adhuc supererat,
tertiam partem, quae quidem pecunia,
ut, versuram faciendo, commode secure1 semper
vivere pot2 possem, sufficiebat. Tunc
igitur Gottingam petii, ut Medicinae
nomen dedi. Sed postquam mei ipsius,
simulque philosophiae, levem dumtaxat
[26v]cognitionem nactus sum, consilium mutavi &
secundo studiorum semestri, relicta medicina,
soli jam philosophiae operam dedi. Neque
medicinae studium in temporis jacturam
mihi cesserat, quoniam nullis adhuc prae-
lectionibus interfueram, nisi iis, quae etiam
philosophiae cultori al3 utilia, imo
necessaria sunt. Per duos igitur, quos
Gottingae degi, annos, eadem, cui jam
adsuetus eram, assiduitate in litterarum
studia incubui, a quibus alio4 commili-
tonum commercium me abstrahere vel
sevocare minime valebat, quia me
maturior aetas, uberior experientia
& diversissima indoles semper segregabant ,5
et solitudine sepiebant, quo factum est,
ut, licet scholis diligenter interessem,
multum tamen temporis ad librorum
[27r]lectionem adhuc superaret, quod quidem otium
praesertim Platoni & Kantio impendebatur.
Per illud biennium igitur interfui praelectionibus
G. E. Schultzii Logicis, Meatphysicis &
Psychologicis; Thibautium audivi, mathesin
puram docentem; Heerenum, historiam
tum antiquam, tum recentiorem, tum
expeditionum cruciatarum, nec non
ethnographicam tradentem; Lüders in
historia imperii Germanici adsedi; a
Blumenbachio historiam naturalem,
mineralogicam, physiologiam & anatomen
comparatam accepi; corporis humani
anatomen ab Hempelo; Chymicam a
Strohmeiero; Physicen & astronomiam
physicam a Tobia Maiero; Botanicen
a Schradero. Ex quorum praestantissimorum
virorum institutionibus maximum me
percepisse fructum, grato animo profiteor.

[27v]

Jam autem auctumno anni MDCCCXI
Berolinum migravi: ibi quoque academicorum
civium numero adsriptus, clarissimorum
virorum, quibus illa litterarum Universitas
affluit, institutione ingenium animumque
plenius excolere, pro virili parte enixus
sum. Audivi igitur Wolfium, tum
Graecos Latinosque illustrantem poëtas,
tum antiquitates Graecas, tum historiam
litteraturae Graecorum tradentem:
Schleiermachero historiam philosophiae
acceptam refero; Ermannum de Mag-
netismo & Electricitate publice disserentem
maxima cum animi voluptate audivi;
Lichtensteinii diversis de Zoologia reci-
tationibus omnibus per sesquiennium
interfui; a Klaprothio Chymicam
experimentalem iterum accepi; item
[28r]Physicen a Fischero, Astronomiam a Bodio,
Geognosin a Weissio, Physiologiam generalem
ab Horkelo, anatomen cerebri humani
a Rosenthalio. Quorum celeberrimorum
virorum omnium insignia in me merita
gratissimo animo semper recordabor.
Etiam Fichtium, philosophiam tradentem
suam, diligentissime auscultavi, ut
postea justius de ea judicium ferre facere6 possem:
nec non aliquando in eo colloquia colloquio7, quod cum
auditoribus ille habebat, diu cum eo
disputavi, quam quidem disceptationem,
qui praesentes fuere, fortasse adhuc
meminerunt.

Etiam Berolini biennium commoratus
fuissem, nisi ultimo hujus temporis semestri,
vere nimirum anni MDCCCXIII, bellici
me fugassent tumultus: quae res eo magis
deploranda mihi fuit, quod tum maxime
[28v]ad summos in philosophia honores ab
amplissimo philosophorum ordine
Universitatis Berolinensis
rite petendos
me accingebam, quem quidem in finem,
postquam celeberrimus, mihique semper
benevolentissimus Lichtensteinius, quae
illius rei conditiones requisitaque ad eam
specimina essent, me edocuerat, disserta-
tionem "de principii rationis sufficientis
quadruplici fundamento" conscrip conscribere8
inceperam, & Germanice quidem, ex
instituto amplissimi ordinis.

Quum autem ex dubio proelii ad
Lützen
pugnati eventu urbi Berolino
ipsi timeretur, omnesque, quibus modo
licitum erat, fugam capesserent,
Francofurtum plurimi aut Vratislaviam; ego
quidem, optimum ratus hostibus obviam ire,
[29r]Dresdam iter direxi, quo, per varios casus & discrimina
rerum, duodecimo tandem die perveni. Permanere
ibi, jam tum in animo mihi erat: quum
autem futura huic urbi pericula animo
praesagirem, Vinariam usque processi. Ibi
vero matris domo pro deversorio utendum
erat, ubi domestica quaedam tam vehementer
mihi displicebant, ut, aliud perfugium
quaerens, Rudolphipolin secederem, ubi
in deversorio publico; quippe quod, tumultuosis
temporibus illis, homini omni patria carenti
aptissimum & plane proprium videbatur
domicilium, reliqum anni transegi.
Ceterum, temporibus istis, maxima aegritudo
& tristitia meum iterum invaserant
animum, praecipue ex eo ortae, quod
videbam, vitam meam in ejusmodi
[29v]incidisse tempora, quae plane alias virtutes
requirerent, quam quarum semina mihi
inesse sentiebam. In secessu autem meo,
Rudolphipoli, equidem tenebar ineffabilibus
regionum istarum amoenitatibus, a re militari
natura alienissimus, gaudebam, me in
{in} illa valle, saltibus undique septa,
per omnem istam tam bellicosam aestatem,
ne unum quidem militem videre, neque
tympana audire. In summa denique
solitudine, nulla re distractus aut
sevocatus, abstrusissimis studiis &
meditationibus sine interruptione
vacabam. Libros suppeditabat
Bibliotheca Vinariensis. Ibi igitur
perfeci dissertationem "de principio principii9
[30r]rationis sufficientis quadruplici fundamento",
ea semper spe, ut rursus copia mihi fieret
Berolinum revertendi, ubi ad Doctoris
gradum adspirarem. Quum autem hoc minus
contigeret, viis, neque per indutias factas,
neque per novum eas subsecutum bellum
reclusis, Doctoris autem titulus tum
maxime ex usu mihi esset; amplissimum
ordinem philosophorum Academiae
Jenensis
, proxime tum mihi sitae, missa
cum Latinis litteris dissertatione illa,
precibus adivi, ut ad summos in philosophia
honores me eveheret: quod quidem, pro
benignitate sua, fecit. Ingruente autem
hieme, quae in agresti illo et solitario
perfugio meo, tunc etiam militibus
[30v]occupato admodum tristis mihi videbatur,
Vinariam reversus sum, ubi totam hiemem
degi. Jam autem, in tantarum aegritudinum
mearum solatium, res mihi contigit,
quam inter laetissimos felicissimosque
vitae meae eventus inprimis numero.
Ingens nimirum illud seculi nostri
Germaniaeque gentis decus, summus
Goethius, cujus nomen tempora nulla
silebunt, amicitia sua & familiaritate
me dignatus est. Hucusque enim vultu
tantum notus ei eram, neque me alloqui
solebat. Quum autem illam dissertationem
meam evolvisset, sponte sua ad me
accessit, rogavitque, ut doctrinae suae
de coloribus
operam dare vellem, pollicitusque policitus10
[31r]est, simul,11 quibuslibet interpretationibus, omnibusque
subsidiis ad eam rem facientibus se
subventurum mihi esse, ut, per eam hiemem,
illud studium crebris inter nos colloquiis
materiam suppeditare posset, sive
suffragaturus, sive refragaturus forem
decretis suis. Paucis post diebus suum
ipsius apparatum & instrumenta ad
colorum phaenomena evocanda mihi
misit, etiam ipse postea difficiliora
experimenta mihi exhibuit, magnopere
gavisus, animum meum, nullis praejudicatis
opinionibus obcaecatum, veritatem doctrinae
ejus agnoscere, q12 cui quidem etiamnum
assensus & suffragium a pluribus derogantur,
propter causas, quas heic referre non
attinet. Quum, per totam illam hiemem,
[31v]summus vir frequenter me arcesseret, minime
intra colorum disquisitiones se continuerunt
colloquia, sed de quibuslibet rebus philosophicis
sermones contulimus, eosque in multas saepe
horas protraximus: qua ex familiaritate
ingentem equidem incredibilenque percepi
fructum.

Primo autem vere anni MDCCCXIV,
pacatis omnibus, Dresdam me contuli,
studia mea ulterius prosecuturus, praesertim
systema philosophiae, quod jam tum
meditabar, conditurus. Maxima in eam
rem subsidia mihi praebuerunt inprimis
egregia illa Bibliotheca Regia, tum
laudatissima Pinacotheca, etiam collectorum
signorum antiquorum, tum genuinorum,
tum gypso expressorum, rerum denique
[32r]ad historiam naturalem spectantium,
praestantissimi apparatus. In illa
igitur amoenissima urbe quatuor annos
cum dimidio degi13 placidissime degi,
multifariis litterarum studiis unice
intentus, inprimis autem occupatus
lectione omnium, quotquot unquam
fuere, philosophorum, eorum scilicet,
qui suas ipsorum meditaiones
protulerint, non perinde eorum, qui
aliena tantum cogitata illustraverint
vel recoxerint.

Haec inter studia, anno MDCCCXV,
novam colorum theoriam excogitavi.
Intellexeram nimirum, Goethium nihil
aliud invenisse, nisi rationem, qua
colores illi, quos physicos nominamus,
existant orianturque, minime autem
[32v]theoriam colorum dedisse generalem, quam quidem
neque physicam, neque chymicam, sed mere
physiologicam esse debere, manifestum
mihi erat. De mea autem colorum
theoria, quam tum temporis, litteris
mandatam, Goethio misi, per totum
annum, epistolis ultro citroque missis,
cum eo disputavi: assensum autem
ei praebere, summus vir semper
recusavit; licet ne unam quidem in
contrariam partem ratiunculam unquam
mihi objecisset; sed ideo tantum, quia
theoria mea, sicut Neutonianae in
omnibus, ita Goethio quoque in singulis
quibusdam repugnat. "Intellectus autem,"
ut ait Baco Baconus14 de Verulamio, "luminis sicci
non est; sed recipit infusionem a
voluntate & affectibus."

[33r]

Illum igitur de Coloribus tractatum anno
MDCCCXVI publici juris feci, neque dubitavi,
primus publicus Goethii adstipulator existere.
Ceterum certo certius scio, theoriam ibi a me
explicatam veram esse, solamque veram,
etiam agnitum iri, quam mox, non
admodo laboro, quippe qui in hoc acquiescam,
quod neque silentium malignitas, nec
infitiantium pertinacia ad convellendam
aut obruendam veritatem unquam
valuerit. Num, ut Livii verbis utar,
"veritatem laborare nimis saepe, ajunt,
exstingui nunquam."

Anno MDCCCXVIII denique Systema
meum Philosophiae, cui elaborando per
quinque annos assiduam operam navaveram,
ad umbilicum adduxi. Tunc autem, post
undecim annorum continua litterarum
[33v]studia, animum peregrinatione recreare
statui. Vindobonam igitur me contuli,
unde Italiam ingressus Venetias vidi, tum
Bononiam, deinde Florentiam adivi, denique
Romam perveni, ubi quatuor fere menses
commoratus, monumentorum antiquitatis,
item recentioris artis operum contemplatione
animum pavi. Neapolin etiam visitavi,
Pompejos, Herculanum, Puteolos, Bajas
& Cumas admiratus ,15 Paestum usque
processi, ubi Poseidoniae urbis antiquissima,
eademque pulcherrima & viginti quinque
seculorum serie inconcussa templa
oculis usurpavi, sancto quodam animi
horrore reputans, me jam in eo pavimento
figere gradum, quod forsitan ipsissimi
Platonis solo tritum fuerat. - Postea
Florentiae quoque unum fere mensem
[34r]degi, Venetias iterum adii, tunc Patavium,
Veronam, Vicetiam, denique Mediolanum
visum ivi: postremo per Sti Gotthardi
celsissimum verticem in Helvetiam transcendi.
Undecim mensibus in illa peregrinatione
consumtis, Augusto hujus anni mense
Dresdam sum redux factus.

Jam autem animum, qui hucusque
discendi tantum cupiditate flagraverat,
etiam docendi occupavit desiderium.
Cui ut satisfacere liceat, precibus
adivi amplissimum philosophorum
ordinem Academiae Berolinensis
.

commode secure]
pot]
al]
alio]
,]
ferre facere]
colloquia colloquio]
conscrip conscribere]
principio principii]
pollicitusque policitus]
est, simul,]
q]
degi]
Baco Baconus]
,]
CC-BY-NC-SA-4.0

Editionstext kann unter der Lizenz „Creative Commons Attribution Non Commercial Share Alike 4.0 International“ genutzt werden.


Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2022). Goethes Farbenlehre in Berlin. Repositorium. 31. Dezember 1819. Schopenhauer: Vitae curriculum (Auszug). Z_1819-12-31_n.xml. Wirkungsgeschichte von Goethes Werk „Zur Farbenlehre“ in Berlin 1810-1832. Niedersächsische Staats- und Universitätsbibliothek. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-000F-4E6C-2