[172] Amico singulari Christiano Jacobi amicus Günther s.p.d.

Jucundissimae Tuae, Frater oculis charior! quibus abitum doles, literae reficiunt animum ac corpus utrumque languentem; plenae sunt integritatis, fidei ac deliciarum omnium, quas non mercenaria ac fucata, sed purior amicitiae pietas in eorum animis nutrit, qui literarum sacris initiati votis ac desideriis invicem aequalibus coalescunt et senectutis suae ac praeteriti doloris solatium juvenili inter mansuetiores musas consuetudine praeparant. Non literas pinxisti, Frater! sed temetipsum ac animi tui sinceritatem. Agnosco vultus Deae hujus rarissime conspiciendae, agnosco atque exosculor. Novi indolem Tuam, novi ingenium et istam bonae mentis erga quemlibet praepensionem; o quid vellem, charissimum caput! ut meo auxiliorum officio reipsa Tibi vel Tuis gratam animi significationem testari possim. Prohibet hanc pietatem rerum mearum angustia, et ilicet hoc prohibeat, prohibere tamen nequit, quominus votis pro salute Tua datis nec non amore mutuo vices reddam. Gravissimi morbi impetum severiori regimine, id est abstinentia et quiete declinavi quidem, sed nondum propuli, vides amice! Sentio tandem aliquando tot laborum ac malorum sequelas, sentio exhaustas corporis vires et afflictum fere omnium membrorum robur ac vigorem. Quicquid tamen haud corrigendum venit, patienter fero, ac in legibus providentiae omnipotentis acquiesco, hoc homini a mente suprema modeste obsecrando, ut (nisi sapientiae suae aliud videatur) paucos adhuc annos necessitatesque sufficientes concedat homini industriam suam ac pietatem officiis quibusdam eruditis Reipublicae libentissime comprobaturo. Jam in eo sum, ut omnia ante discessum ex patria expediam, quae mihi novas et vitae et loci et studiorum rationes inituro expedienda sunt. Inde est, quod in describendis et limandis, quae ad hunc usque diem confeci carminibus, Beuchelio instigante dies noctesque [173] consumam, nullo quidem sanitatis labefactatae emolumento. Longius patri meo cecini carmen, iracundiam ejus, si Deo placet, leniturum et apud vos proxime typis excipiendum. Mittam aut potius ipse afferam plures Musarum mearum foetus, quos pro humanitate Tua libello meo inserere non denegabis. Ea autem omnia, quae nondum inserta sunt, Tibi vero a Boehmero concessa, habes, quantocius quam fieri poterit, prioribus jam descriptis adjice. Noribergam menti meae praecepi et medicum et mathematica studia tandem majori cum ardore Deo auspice excolenda, certa spe fretus, fore, ut posteritas me quoque vixisse resciat. Superabit et Tuae, Frater charissime! integritatis nomen fati ac invidiae injurias, si nempe aliqua pars mei Libitinam vitet, egoque moriar non totus. Per omne, quod Tibi mihique sacrum est, praesentiam meam polliceor, quam Tu vix tanto ardore desideras, quo ego quidem tecum coram loqui exopto. Vale Frater suavissime, uxori, parvulis, socero et ejus familiae salutem dico piam ac submissam. Ibidem eodem die Climacterico.

Der annotierte Datenbestand der Digitalen Bibliothek inklusive Metadaten sowie davon einzeln zugängliche Teile sind eine Abwandlung des Datenbestandes von www.editura.de durch TextGrid und werden unter der Lizenz Creative Commons Namensnennung 3.0 Deutschland Lizenz (by-Nennung TextGrid, www.editura.de) veröffentlicht. Die Lizenz bezieht sich nicht auf die der Annotation zu Grunde liegenden allgemeinfreien Texte (Siehe auch Punkt 2 der Lizenzbestimmungen).

Lizenzvertrag

Eine vereinfachte Zusammenfassung des rechtsverbindlichen Lizenzvertrages in allgemeinverständlicher Sprache

Hinweise zur Lizenz und zur Digitalen Bibliothek


Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2012). Günther, Johann Christian. Gedichte. Gedichte. Freundschaftsgedichte und -briefe. Landeshut Oktober 1721 - Jena 15. März 1723. Amico singulari Christiano Jacobi. Amico singulari Christiano Jacobi. Digitale Bibliothek. TextGrid. https://hdl.handle.net/11858/00-1734-0000-0003-2246-A