[45] Ad Christ. Gotth. Birnbaum, ab ebrio rixa laesum, qua veniam hujus culpae et ulteriorem ejus institutionem sibi enixe expetit

Si quid, amicorum charissime, si fuit unquam
Grande, quod optarem non peperisse, nefas,
Hoc fuit, ebrietas cum te mea laederet, et tu,
Me licet indigno, verba modesta dares.
Cerno parum cautae male garrula crimina linguae,
Cerno, sed in damnum providus ipse meum.
Nam timor est, perdat ne nostra injuria fratrem,
Quem Sophies curto foedere junxit amor.
Ast omen prohibete, Dii, vel morte nocentem
Plectite; poena etiam gratia mortis erit.
Praestat enim vitam citius quam perdere amicum,
Quo sine vita mihi mors repetita foret.
Inde semel quis non potius succumbere, quam sic
Cottidie vellet perpetuumque mori.
Redde tuos igitur mox conciliatus amores,
Iane mihi dextro lumine care magis.
Si cupis ingenuae laudata insignia mentis,
Ecce tibi pro me supplicat ipse pudor.
Supplicat et Phoebus, pulcra et cum matre Cupido,
Qui mea plectra movet, qui tua corda regit.
Noli tanta suo fraudari numina voto,
Haec quoque sunt precibus numina mota meis,
Sum reus, haud renuo nomen, cum culpa palam sit;
Me tamen error agit, non scelus esse reum,
Praeterea nec et ipse quidem peccasse vererer,
Non ego peccavi, non ego, Bacchus erat.
Cocta Ceres nimiusque sapor subtraxerat usum
Sensibus, ut loquerer non mea verba tibi.
Parce, precor, nobis, nostrasque absolve Camoenas,
Et tua fac nostrum liberet ira caput.
Doctrinae me cura tuae ne negligat unquam,
Obsecro; nam voti est sors ea summa mei.
[46]
Socraticis Phaedon quod verbis debuit olim,
Hoc debere tibi, Doctor, amice, volo,
Ire, sequar, quocunque velis, seu scandere mecum
Aëra, seu placeat flectere ad ima pedes.
Me rapit insanus, rapit insatiabilis ardor,
Noscere, quid sapiens cum ratione queat.
Te duce cognoscam; ne spem confunde, sed insta
Continuare bonam rite docendo fidem.
Nec gratis facies, nec solvent aera minerual,
Aut pretium fului quod vehit unda Tagi,
Fama tibi penset nunquam moritura laborem,
Et mecum in manibus posteritatis oves.
Certa tibi nostro stabit cum carmine merces,
Turba sumus vates nescia laude mori.
Teutonicis olim referam tua nomina fastis,
Aemula Nasoni quos mea Musa parat.
Tunc pro me coelum et solis via, crede, loquatur,
Per quam monstrasti tu mihi primus iter.

Der annotierte Datenbestand der Digitalen Bibliothek inklusive Metadaten sowie davon einzeln zugängliche Teile sind eine Abwandlung des Datenbestandes von www.editura.de durch TextGrid und werden unter der Lizenz Creative Commons Namensnennung 3.0 Deutschland Lizenz (by-Nennung TextGrid, www.editura.de) veröffentlicht. Die Lizenz bezieht sich nicht auf die der Annotation zu Grunde liegenden allgemeinfreien Texte (Siehe auch Punkt 2 der Lizenzbestimmungen).

Lizenzvertrag

Eine vereinfachte Zusammenfassung des rechtsverbindlichen Lizenzvertrages in allgemeinverständlicher Sprache

Hinweise zur Lizenz und zur Digitalen Bibliothek


Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2012). Günther, Johann Christian. Gedichte. Gedichte. Freundschaftsgedichte und -briefe. Wittenberg November 1715 - Dresden Anfang September 1719. Ad Christ. Gotth. Birnbaum. Ad Christ. Gotth. Birnbaum. Digitale Bibliothek. TextGrid. https://hdl.handle.net/11858/00-1734-0000-0003-240A-D