[130] [An Theodor Speer]

. . . . . riolam aucupantes, eae [?], quae [?] nobis benefecerunt, exprobrant. Quicquid benevolentiae vel ab aliis Patronis vel etiam abs Te ex sincero affectu ad salutem meam vel existimationem profectum est, illud ipsum divino numini ad remunerandum commendo, firma spe fretus, fore, ut tandem studiorum meorum fructus in exteris terris capiens publice testari possim, me patrocinio et amicitia non fuisse indignum. Noli vero hanc fidei mei ingenuitatem ita interpretari, ac si me abitus mei praecipitati poeniteret, noli etiam credere, me quoque absentem ex odio et iracundia Tibi imposterum officia humanitatis negaturum esse. Transeat fervor, transeat etiam nuperae disceptationis et acerbitatis memoria. Certe equidem ego illatam vel abs Tua levitate vel temeritate injuriam silentio et soluta inter nos familiaritate vindicabo, quod et Tu pariter facies. Accingor jam ad patriam relinquendam. Mitte relicta apud matrem Tuam, cui officiose gratias ago, lintea et vestem vetustam, quam hospiti Tuae commisi. Ceterum ita mecum agas, ut des fide Tua politica conqueri nequeam. Vale ultimum, et ut Tua etiam sors pededentim magis magisque valeat, prudentibus consiliis cura.

Der annotierte Datenbestand der Digitalen Bibliothek inklusive Metadaten sowie davon einzeln zugängliche Teile sind eine Abwandlung des Datenbestandes von www.editura.de durch TextGrid und werden unter der Lizenz Creative Commons Namensnennung 3.0 Deutschland Lizenz (by-Nennung TextGrid, www.editura.de) veröffentlicht. Die Lizenz bezieht sich nicht auf die der Annotation zu Grunde liegenden allgemeinfreien Texte (Siehe auch Punkt 2 der Lizenzbestimmungen).

Lizenzvertrag

Eine vereinfachte Zusammenfassung des rechtsverbindlichen Lizenzvertrages in allgemeinverständlicher Sprache

Hinweise zur Lizenz und zur Digitalen Bibliothek


Holder of rights
TextGrid

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2012). Günther, Johann Christian. Gedichte. Gedichte. Freundschaftsgedichte und -briefe. Landeshut Oktober 1721 - Jena 15. März 1723. [An Theodor Speer]. [An Theodor Speer]. Digitale Bibliothek. TextGrid. https://hdl.handle.net/11858/00-1734-0000-0003-26DC-5